neděle 13. ledna 2013

QVID SI IN SOMNIIS ANNOS TOTOS DEGEREMUS?

Cum dormimus, multa spectare solemus, interdum iucunda, interdum molesta - sed semper verum esse credimus. Cur autem vera esse credimus? Est enim cautius. Si enim, quod veritas nobis perhibetur, non existimamus verum et nos gerimus tamquam non sit, aliquid mali fieri potest, quoniam brevi discere possumus vera esse, quae circum nos sint, et nos aliquid quod nos non decet, falsa esse putantes, fecisse neque emendari posse, cum vita vera sit.
Nam saepe in vitis nostris fit nos et in veritate nos cingenti versantes fiduciam nullam habere vera esse quae exhibeantur: aut nimiā vinolentiā affecti aut ipsi somno carentes oculis iam modo occludentibus modo patefientibus.

Cautius igitur et minus vera pro veris habere est dum excitando comperiamus somnium fuisse nec veritatem.

Neque autem mirum nobis apparet hoc comperire, quae usque vixerimus, omnia esse falsa et nos revera dormire. - At eo comperto somnium perit.


Multi sunt qui somnia peritura arceant et aliqui eorum etiam in eo faciendo valent. Unum bonum somniantibus profecto est tempus aliter atque in rerum veritate fugere.

Si felices simus, horas permultas, dies, annos etiam in somnio degere possimus, quae in rerum veritate momenta pauca tantum sint, quod accidit, quia cerebrum in eo somniandi statu multo celerius quam vigilans operatur.

Si interdum querimini tempore ad res faciendas egere, ad cogitationes agendas, ad philosophiam... ad res mentis, eius generis somnium vividum et perlongum donum verum vobis sit (quod somniare potestis), ubi numquam tempore cogamini eiusque domini sitis.
Scilicet somniorum domini esse aegre valemus, cum, nobis eius gubernacula capturis, somnium perire nosque excitari soleamus. Hanc rem, quominus fiat, prohibere conamur et aliqui nostrum iamiam eius artis peritiā quādam praediti sunt. (Me ipsum non dico, sed certe eā spē nitor.)

Tali in somnio, quod etiam aliquot dies sumere nobis videatur (in rerum veritate noctem solam vel etiam horam solam, non dies totos sumit), vere ad cogitandum discendumque aeternitatem haberemus et multo multoque sapientiores expergisceremur.
Solum adversum autem est dormientes fontibus carere, quibus ad discendum utamur: nullos libros, nullos praeceptores: nos solos tantum somniantes et quod in cerebro iam impressum esset, nihil aliud nobis esse. Proinde esset ac si in camera diu incluso nihil aliud quam televisio cum pelliculis cinematographicis tribus tibi esset.

Nihilominus his temporibus modernis, ubi tempus carius cariusque fit, somnia viam pulchram monstrant, si umquam ea regere discamus ;)


P.S.: Pellicula cinematographica valde bona "Inceptio" de ea re partim tractat:

pondělí 7. ledna 2013

ROMA - LVDVS

Iam multis nostrum saltem semel in mentem vēnit "quid si forte Romam antiquam, quae aetate classica esset, irem (praesertim in Urbem ipsam), tabernam intrarem... et naturaliter passim latine loqui discerem. Quam lepidum gratumque esset...


Pro certo quidem habemus machinam temporalem obviam nobis haud esse neque futuram videri :)) Quid igitur nobis superest? In visionibus peregrinari - ibi itinera magna facere, et per pelliculas cinematographicas (certe hae visiones multo augentur si ita simul Romanis legendis facimus).

Saepe autem obliviscimur tempora hodierna multo plura nobis dare posse quam quod perspicuum sit. Qua de re loquor, quam forsan de Romā visendā cogitantes praeterimus? De ludis generis MMORPG. De visione mea (forsan futura) loqui volo, quae forte et aliquos vestrum inspirarit.


MMORPG tale genus ludorum computatralium est, quod mundum novum simulet et quo in mundum homines undique terrarum intrent et ubi una vivant, personae virtuales eorum crescant et in robore et plerumque quoque in potestate magicā (aut aliis facultatibus - artifices, puta, esse possunt) et ditiores opulentioresque fiunt, secum colloquuntur et in fine alterum regnum - alterum genus vitae est. Mundus ipse ingens esse solet ubi per valles montes labyrinthos urbes magnas erres (una cum aliis lusoribus), per maria longissuma naviges, creaturas monstraque speciossisima (etiam dracones) in cursu aspicias, quibus necandis vis tua augetur.

(Alius ludus MMORPG, qui "World of Warcraft" appellatur)


Concipe mente tua quale esset si et Roma antiqua in mundum eiusmodi redintegraretur? (Scio ludum "Vita Altera" (Second Life) iam ei operam parvulam dedisse, nec vero sat bene ibi paratum esse reor nec latinistas multos adesse arbitror).
Roma tota virtualis quo latinistae tantum admitterentur (aut ii, qui Latine naturaliter discere velint neque linguā vernaculari abusuri) linguamque Latinam ratione naturali et passim discerent eāque uterentur proinde ac si vere Romam antiquam intrarent (aut Vivarium Novum - quod fortasse in Romam antiquam specie visibili non est aemulum, atqui excelsa vel excelsissima tangit...). Omnia modo classico vel eo, quo HBO Rome Romam depinxit, demonstrarentur.
Haec tota e cubiculo vel camerā tuā computatri interretisque (=retis omnibus) gratiā  facere possis, si mundus eiusmodi forte apparuerit.

Non dico me esse ad ludos computatrales faciendos vel optimum vel aptum, sed si nulli sat magna cupiditas ad talia proferenda fuerit, mihi certe erit ;)

-----------------------------------

Intraresne et tu talem Romam omnino antiquitatis veritati aemulam?

pátek 4. ledna 2013

DE LATINE SCRIBENDO DEQUE FLVENTER LOQVENDO

Quo pacto aliis linguis fluenter loqui (i.e. per ora nostra) discimus, si iam antea linguae e libris legendo scribendoque studuimus? (= linguam per litteras praesertim didicimus)

Hae duae res interdum fortasse altera alteri miscentur et maxime, cum de Latino sermo est.

Cum linguam vivam disco neque loquendo in terra, ubi native usurpatur, sic facio, tum non vitabo mox bene scribere posse, melius quam loqui.


Latine fluenter scribere posse de me dicere valeo. Sed omnino vel longe aliud est quam vere loqui. Nam si loquimur, aliter mens nostra operatur ac si scribimus. Si scribimus, litteris et imaginibus verborum scriptorum innitimur - imaginibus, quae nobis necessariae sunt ut Latinum bene proferamus.(in linguā maternā aut linguā, quam bene scimus, non scriptis sed sonis potius innitimur, quos scribendo exprimere conamur).
Cum loquimur, talibus verborum imaginibus (quibus plerumque Latinum nostrum re vera constat) ex toto caremus et aut sonum verbi formae ipsum bene memoriā tenemus aut non tenemus et tum non fluenter sed cum intermissionibus morisque pluribus tarde loquimur, quia formae imaginem aegre in mentem revocare tentamus, cum sonorum in mente fontibus careamus, quibus imitando utamur, fluenter ut sermo noster proferatur.

Formae sonum conceptui (=cogitationi/ideae rectae) iunctum non habemus sed verbi imaginem tantum. Ita, possum dicere: "possum" unum in mente conceptum revocare et "potero" alium = conceptum temporis futuri. At hoc facile in chartā / in litteris fit. Si chartā/computatro/litteris egeo, forma recta "potero" non revocatur si futurum dicere cupio, cum sonum istum illi conceptui numquam vere iunxerim, sed imaginem verbi solam (quam forte aut aliquoties legerim aut non).

Quo modo bene fluenterque sic latine loqui egomet possum? Si loquens imaginor me scribere (de me ipso quidem loquor), tum lepide et omnino fluenter loqui possum, ut etiam linguam et scribere et eā loqui optime scire videar (non crederes memet annos loquendo non degisse, si me sic facientem audires). Sed loquorne vere sic faciens? Vere non loquor sed per os scribo ;) (omnia, quae verba profero, primum in sententiis scripta imaginor ac si vere digitis ea scriberem). Oculis enim saepe clausis et mente a veritate rerum me cingente aversa fit, cum loquor. Si ita non facio et loqui naturaliter sine eiusmodi concentratione conor (tam quam anglice vel bohemice loquens), sermo meus Latinus tardus foedusque est (neque in hōc rerum statu sic bene loqui potero: via ad fluentiam pravast).

Bene memini me sic multis annis ante (ut paene non meminerim :D) et in anglice loquendo fecisse, sed fortasse omni in lingua, ubi post studium aliquod loqui incipimus (quam non ipso cum hominibus loquendo actu didicimus) sic facimus. Omnis autem alterius linguae studium (et vivae) denique melius evenit, cum saepe permulta forsan et plurima eius linguae per pelliculas cinematographicas et multimedia alia audierimus, quae scii inscii (verae fluentiae causa) imitaturi sumus.
Ergo: omni in lingua sic loqui occipientes (quam per litteras didicerimus) fortasse primum omnes imaginamur nos vere scribere nec loqui - sed quod in mente in chartā scripsimus, oribus eodem tempore exprimimus. Sed omni in lingua talis status aliquid brevior est, cum saepe sermoni nostro linguae e multimediis (aut locutoribus nativis ipsis) exauditae imitatio adiungitur, ut mox nesciamus utrum sententias, quas dicimus, quodam modo magis artificiali componamus (sicuti scriberemus) an imitationis gratia (qua imitatione linguae naturam in nos inducimus) vere loquimur.

Latine igitur si loqui vis nec Vivarium Novum aut institutiones eius modi similes frequentas et tantum per litteras et forsitan, si felix es, et per "chat" (locutorium interretiale) latine discis - neque eo facto per ora loqui poteris.
Loquēris(fut.) (i.e. fluenter loquēris), si sat diu loquens te scribere imaginatus eris et tardissume veborum ex ore plerumque tuo proditorum sonos in mentem impresseris (nam tibi permulta sermonis Latini in Youtube aut alibi esse non reor, quae in dies auscultes ut latine loqui atque aliā linguā vivā loqui discas).

Sic nisi feceris, sermo latinus tuus scribendo orbatus (sed voci innitens) qui ore solo proferendus est, haud pulcher tibi vel alicui alteri, qui tecum loquētur, apparebit audieturve.

Talia enim fata latinistarum sunt ;)

středa 2. ledna 2013

COGITATIONES OBDORMITVRI
(<- nunc cogita quamobrem "i" ad "cogitationes" positum sit)

Mane, prima luce, eo tempore mentem maxime valere plerumque puto (si noctem totam non dormii scilicet)... non dico corpus se optime habere (et caput iam defessum fatigatumque) sed quo diutius experrectus maneo (quo plus horas) eo melius mens cogitat (si non obdormivi, quoniam cerebrum iam post horas octo vel decem indicat sibi somnum necessarium esse). Est enim tale tempus cum nihil et omnia facere volo. Cum novas linguas vel novas litteras legere incipio, quas interdiu non legerem, res quas interdiu non facerem... et cogitationes quas alias(adv.) non haberem ;)




Iam Leonardo Da Vinci dicebat somnum esse mortem parvam. Nunc plane video quid dicere voluerit: cum enim iam e somno excitati sumus, sicuti mens rasa esset: qui simus, quid acciderit praeterito (diebus ante) et quid adhuc futurum sit reminisci debemus, quo tempore vivamus... qui dies qui annus quod saeculum sit in memoriam revocare.

Omnia denuo "oneranda" (vulgo ut apud computatra dicitur "to load") sunt. Hisque denuo oneratis difficillimum vero aliquid(adv.) nitide et lucide cogitare est... in talem statum, cum e somno experrecti sumus, forsan post horas duodeviginti aut viginti pervenimus (ut ego nunc :P). Sed multi nostrum perveniunt numquam, quod antea obdormierunt ;)))

Non autem dico me aliquid pulchri novique excogitasse hoc ipso tempore, modo dico nunc tempus iucundissimum mihi esse... quam infelix est me iter hoc die (ad quem nondum probe dormivi) facturum... et die post examen quoddam subiturum....


Cur haec autem scribo? Timeo enim, quod nuper in hoc situ novum creavi, brevi defuncturum, cum nihil novi scripturus adiecturusve sim... quamobrem agitur quod agitur :)

Valete, igitur:  in lecto positus obdormiturusque libros (vel libri  unius partem  Apulei) primum per telephonium gestabile legero, quam somnus omnipotens et me vincet...

P.S.: Quid tu de somno et non-somno arbitraris? ;) Gauderem si in commentariis scriberes...

úterý 1. ledna 2013

DE REBVS NATVRALIBVS

Hodie vere aliquid speciosi inveni. In TuTubo quidam inest nomine VSauce, qui de rebus scientificis eo modo populari tractare solet et animum meum tenet.

Exempli gratiā: nunc (eius hominis gratiā) aliquid cognovi de re quam 'elevatorem in universum ferentem' appellaremus:

Ut videtis, turris est quaepiam magna (nondum in mundo exstans) per quam facile et aliquid celeriter in universum ire possemus. (i.e. in astronavem, in Lunam... aut quocumque alio velitis). Neque eo vehiculo uti tam sumptuosum esset (non tantam postularet pecuniam) atque astronaves verae quibus (et similibus) nunc itinera eius generis facere solemus.

-----------------------------------------

Similiter eodem ex situ agnovi occasum Solis aliquoties per diem uno in loco spectari posse.




Imaginare: In ora marituma es. Humi iacebis ut oculis eadem in aequitate ac mare positis occasum Solis spectes. Tum, sic iacens, occasum Solis observans, radio Solis postremo exstincto, celeriter surge! Et ecce... occasum alterum videbis ;)

(Mihi quidem non tantum nuntiumst, quod incolae apud mare habitanti esset... vel alii homini, cum in locis, in quibus versor, occasum verum saepe spectare non valeam.)

-----------------------------------------

Aliqui forsan contra dicent se studiis rerum naturalium non favere et alia se tenere: ego autem quemlibet hominem his rebus aliquid teneri debere arbitror, qui mentem requiescere sinere ac ipse languescere non velit. Et tandem: omnes eadem in natura versamur et omnes spectando noscere conamur quid circum nos agatur et quo pacto... Nulli credo dicenti se rebus naturae non favere neque se tenere.

Forsan eas pelliculas TuTubiales spectans idem senties atque ego.


Quid tu de iis rebus arbitraris? In commentariis scribere ne timueris.
Salvete.

Hoc blog (vel hunc blogum ut aliqui velint) scribere incepi nullad vere causad profundad. Iam ex ortographia modo classica, modo archaica (vel morphologia atque ortographia) et ordine cogitationum sentetiarumque miro videbitis me nil certi vobis traditurum, sed omnia aut nulla.

Causa quidem omnibus subiacet quaedam, cur res agantur. Et mihi quaedam est, quae me, causa, ad scribendum impulit. Scribere incepi ex ea una re ut scribere possem. Me exercendi causam esse igitur existimare potestis.

Qui igitur lectores mei sint? Hi praecipue qui me iam noverunt (sciuntque mea esse quae scripta sunt) et aliquid mei scitari cupiunt. Forsan nugas tantum dicturus nunc vobis videor sed etiam nugis contextum nonnumquam aliquid forsan et rei profundioris invenire poteritis.

Forsan haec pauca de me ipso dicam:
Sitūs interretiales hi mihi sunt: http://syntax.t15.org et praesertim http://syntax.t15.org/lexica et situs in Tutubo personalis, quo iam diu nil imposui: http://youtube.com/GodmyX

Iam nomen indicat flumen fore quod scriptum erit, flumen quoddam cogitationum mearum, quas me non pudet in mundum proferre (nam certe non omnia proferenda censeo, neque quemquam sic agere decet).

Ignoscite mihi igitur si forte stylus scribendi vobis displicuerit aut si neque compta neque ornata esse videritis quae scribentur.
Et cui discplicuerit, is legere ne perrexerit ;)!

Et eodem pacto, si videro mihi ipsi haec omnia displicere, scribere desinam.