úterý 1. ledna 2013

Salvete.

Hoc blog (vel hunc blogum ut aliqui velint) scribere incepi nullad vere causad profundad. Iam ex ortographia modo classica, modo archaica (vel morphologia atque ortographia) et ordine cogitationum sentetiarumque miro videbitis me nil certi vobis traditurum, sed omnia aut nulla.

Causa quidem omnibus subiacet quaedam, cur res agantur. Et mihi quaedam est, quae me, causa, ad scribendum impulit. Scribere incepi ex ea una re ut scribere possem. Me exercendi causam esse igitur existimare potestis.

Qui igitur lectores mei sint? Hi praecipue qui me iam noverunt (sciuntque mea esse quae scripta sunt) et aliquid mei scitari cupiunt. Forsan nugas tantum dicturus nunc vobis videor sed etiam nugis contextum nonnumquam aliquid forsan et rei profundioris invenire poteritis.

Forsan haec pauca de me ipso dicam:
Sitūs interretiales hi mihi sunt: http://syntax.t15.org et praesertim http://syntax.t15.org/lexica et situs in Tutubo personalis, quo iam diu nil imposui: http://youtube.com/GodmyX

Iam nomen indicat flumen fore quod scriptum erit, flumen quoddam cogitationum mearum, quas me non pudet in mundum proferre (nam certe non omnia proferenda censeo, neque quemquam sic agere decet).

Ignoscite mihi igitur si forte stylus scribendi vobis displicuerit aut si neque compta neque ornata esse videritis quae scribentur.
Et cui discplicuerit, is legere ne perrexerit ;)!

Et eodem pacto, si videro mihi ipsi haec omnia displicere, scribere desinam.

6 komentářů:

  1. Salve amice. Gaudio quod incepisti hunc novum blogum tuum :)

    OdpovědětVymazat
    Odpovědi
    1. gaudeo quod gaudes! ;) Spero et aliqua alia futura esse quam quae hodie insunt :D

      Vymazat
    2. Salve, amice!
      Commentarii tui "blog" mihi vere cordi sunt.
      Ceterum, gratias tibi ago plurimas pro illa utilissima pagina ubi lexica Latina et Graeca machinamento quodam instructa facillime consuli possunt verbaque puncto, ut aiunt, temporis statimque inveniri.
      Quae quum ita sint, pergratum nobis feceris, si hoc perutile lexicon Graeco-Latino-Anglicum tali machinamento instruxeris aliquando: http://books.google.es/books?id=uLpNAAAAYAAJ&printsec=frontcover&dq=a+new+and+complet+greek+gradus&hl=la&sa=X&ei=K5uMUZ7kEsWP7AaUjYGgCg&redir_esc=y#v=onepage&q=a%20new%20and%20complet%20greek%20gradus&f=false
      Etenim, eo lexico voces Graecae primum Latine, dein Anglice, demum aliis verbis Graecis, synonymis scilicet, voces explicantur. Etiam adduntur exempla vel loci ex auctorum locis petiti.
      Quum enim utilissimum esse arbitrer tale lexicon, de eo te quam primum certiorem facere statui.
      Gratias, amice optime!

      Vymazat
    3. Salvē, grātiās tibi agō, quod dē eō mihi dīxtī.... brevī tempore faciam īnsīt et hoc lexicon :)

      Hebdomāde posterā futūrum esse reōr. Cum fuerit, nūntium tibi hīc relinquam ;)

      Vymazat
  2. Saluus sis! Bene exspectatus uenisti. Nouae paginae Latinae sunt mihi gaudio et cordi.

    OdpovědětVymazat
    Odpovědi
    1. Gratias tibi ago! Mihi cordi est lectores tales (ut tu es) mihi esse neque frustra scribi quae scribuntur :)

      Vymazat