neděle 13. ledna 2013

QVID SI IN SOMNIIS ANNOS TOTOS DEGEREMUS?

Cum dormimus, multa spectare solemus, interdum iucunda, interdum molesta - sed semper verum esse credimus. Cur autem vera esse credimus? Est enim cautius. Si enim, quod veritas nobis perhibetur, non existimamus verum et nos gerimus tamquam non sit, aliquid mali fieri potest, quoniam brevi discere possumus vera esse, quae circum nos sint, et nos aliquid quod nos non decet, falsa esse putantes, fecisse neque emendari posse, cum vita vera sit.
Nam saepe in vitis nostris fit nos et in veritate nos cingenti versantes fiduciam nullam habere vera esse quae exhibeantur: aut nimiā vinolentiā affecti aut ipsi somno carentes oculis iam modo occludentibus modo patefientibus.

Cautius igitur et minus vera pro veris habere est dum excitando comperiamus somnium fuisse nec veritatem.

Neque autem mirum nobis apparet hoc comperire, quae usque vixerimus, omnia esse falsa et nos revera dormire. - At eo comperto somnium perit.


Multi sunt qui somnia peritura arceant et aliqui eorum etiam in eo faciendo valent. Unum bonum somniantibus profecto est tempus aliter atque in rerum veritate fugere.

Si felices simus, horas permultas, dies, annos etiam in somnio degere possimus, quae in rerum veritate momenta pauca tantum sint, quod accidit, quia cerebrum in eo somniandi statu multo celerius quam vigilans operatur.

Si interdum querimini tempore ad res faciendas egere, ad cogitationes agendas, ad philosophiam... ad res mentis, eius generis somnium vividum et perlongum donum verum vobis sit (quod somniare potestis), ubi numquam tempore cogamini eiusque domini sitis.
Scilicet somniorum domini esse aegre valemus, cum, nobis eius gubernacula capturis, somnium perire nosque excitari soleamus. Hanc rem, quominus fiat, prohibere conamur et aliqui nostrum iamiam eius artis peritiā quādam praediti sunt. (Me ipsum non dico, sed certe eā spē nitor.)

Tali in somnio, quod etiam aliquot dies sumere nobis videatur (in rerum veritate noctem solam vel etiam horam solam, non dies totos sumit), vere ad cogitandum discendumque aeternitatem haberemus et multo multoque sapientiores expergisceremur.
Solum adversum autem est dormientes fontibus carere, quibus ad discendum utamur: nullos libros, nullos praeceptores: nos solos tantum somniantes et quod in cerebro iam impressum esset, nihil aliud nobis esse. Proinde esset ac si in camera diu incluso nihil aliud quam televisio cum pelliculis cinematographicis tribus tibi esset.

Nihilominus his temporibus modernis, ubi tempus carius cariusque fit, somnia viam pulchram monstrant, si umquam ea regere discamus ;)


P.S.: Pellicula cinematographica valde bona "Inceptio" de ea re partim tractat:

pondělí 7. ledna 2013

ROMA - LVDVS

Iam multis nostrum saltem semel in mentem vēnit "quid si forte Romam antiquam, quae aetate classica esset, irem (praesertim in Urbem ipsam), tabernam intrarem... et naturaliter passim latine loqui discerem. Quam lepidum gratumque esset...


Pro certo quidem habemus machinam temporalem obviam nobis haud esse neque futuram videri :)) Quid igitur nobis superest? In visionibus peregrinari - ibi itinera magna facere, et per pelliculas cinematographicas (certe hae visiones multo augentur si ita simul Romanis legendis facimus).

Saepe autem obliviscimur tempora hodierna multo plura nobis dare posse quam quod perspicuum sit. Qua de re loquor, quam forsan de Romā visendā cogitantes praeterimus? De ludis generis MMORPG. De visione mea (forsan futura) loqui volo, quae forte et aliquos vestrum inspirarit.


MMORPG tale genus ludorum computatralium est, quod mundum novum simulet et quo in mundum homines undique terrarum intrent et ubi una vivant, personae virtuales eorum crescant et in robore et plerumque quoque in potestate magicā (aut aliis facultatibus - artifices, puta, esse possunt) et ditiores opulentioresque fiunt, secum colloquuntur et in fine alterum regnum - alterum genus vitae est. Mundus ipse ingens esse solet ubi per valles montes labyrinthos urbes magnas erres (una cum aliis lusoribus), per maria longissuma naviges, creaturas monstraque speciossisima (etiam dracones) in cursu aspicias, quibus necandis vis tua augetur.

(Alius ludus MMORPG, qui "World of Warcraft" appellatur)


Concipe mente tua quale esset si et Roma antiqua in mundum eiusmodi redintegraretur? (Scio ludum "Vita Altera" (Second Life) iam ei operam parvulam dedisse, nec vero sat bene ibi paratum esse reor nec latinistas multos adesse arbitror).
Roma tota virtualis quo latinistae tantum admitterentur (aut ii, qui Latine naturaliter discere velint neque linguā vernaculari abusuri) linguamque Latinam ratione naturali et passim discerent eāque uterentur proinde ac si vere Romam antiquam intrarent (aut Vivarium Novum - quod fortasse in Romam antiquam specie visibili non est aemulum, atqui excelsa vel excelsissima tangit...). Omnia modo classico vel eo, quo HBO Rome Romam depinxit, demonstrarentur.
Haec tota e cubiculo vel camerā tuā computatri interretisque (=retis omnibus) gratiā  facere possis, si mundus eiusmodi forte apparuerit.

Non dico me esse ad ludos computatrales faciendos vel optimum vel aptum, sed si nulli sat magna cupiditas ad talia proferenda fuerit, mihi certe erit ;)

-----------------------------------

Intraresne et tu talem Romam omnino antiquitatis veritati aemulam?